monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 1
Incipit littera Tau, quae latina interpretatione significat, Erravit: alia interpretatio habet, Consummavit. Quid est erravit? Vigesima secunda littera est, quae apud Hebraeos est ultima. Psalmo autem isto, hoc est, centesimo octavo decimo profectum hominis diximus significari, qui doctrinae moralis magisteriis eruditus, deponeret omnem inexercitatae mentis infantiam, assumeret autem veterani consilii scientiam et prudentiae senilis aetatem. Ubi autem error est, culpa signatur. Hic ergo est profectus finis, ut etiam culpae sit. Sed vide quid interpretetur. Erravit, inquit; non errat, sed erravit. Errasse, praeteriti est temporis: errare, praesentis. Qui erravit, desivit errare, et veterem condemnat errorem. De eo enim dicitur, erravit, qui in errore iam non sit; nam is qui adhuc in errore permaneat, non errasse dicitur, sed errare, errare enim permanentis in vitio est: errasse, corrigentis est lapsum.